라틴어 문장 검색

Destruxeruntque coram eo aras Baalim; et thymiamateria, quae eis superposita fuerant, demolitus est; palos etiam et sculptilia et conflatilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum, qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit.
요시야 앞에서 사람들은 바알 제단들을 무너뜨리고 제단 위에 있는 분향 단들을 부수었으며, 아세라 목상과 조각 신상과 주조 신상들을 깨부수어 가루로 만들고서는, 그 가루를 우상들에게 제물을 바치던 자들의 무덤 위에 뿌렸다. (불가타 성경, 역대기 하권, 34장4)
Et quidem, cum fecissent sibi vitulum conflatilem et dixissent: "Iste est Deus tuus, qui eduxit te de Aegypto" feceruntque blasphemias magnas;
그들이 수송아지 상을 만들고서 ‘이것이 너를 이집트에서 데리고 올라오신 너의 하느님이시다.’ 하며 큰 불경을 저질렀을 때에도 (불가타 성경, 느헤미야기, 9장18)
Qui habitat in protectione Altissimi sub umbra Omnipotentis commorabitur.
지극히 높으신 분의 보호 속에 사는 이, 전능하신 분의 그늘에 머무는 이는 (불가타 성경, 시편, 91장1)
Expandit nubem in protectione et ignem, ut luceret eis per noctem.
덮개 삼아 구름을, 밤을 밝히도록 불을 펼쳐 놓으셨다. (불가타 성경, 시편, 105장39)
Amicus fidelis protectio fortis; qui autem invenit illum, invenit thesaurum.
성실한 친구는 든든한 피난처로서 그를 얻으면 보물을 얻은 셈이다. (불가타 성경, 집회서, 6장14)
Et erunt tibi compedes eius in protectionem fortitudinis, et torques illius in stolam gloriae;
지혜의 멍에는 금장식이고 그의 사슬은 자주색 끈이다. (불가타 성경, 집회서, 6장30)
et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et super coetum eius nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio,
시온 산의 모든 지역과 그 회중 위에 낮에는 구름을, 밤에는 타오르는 불길로 연기와 광채를 만들어 주시리라. 정녕 주님의 영광이 모든 것을 덮어 주는 지붕과 (불가타 성경, 이사야서, 4장5)
quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, protectio a turbine, umbraculum ab aestu: spiritus enim robustorum quasi imber hiemalis.
당신께서는 힘없는 이들에게 피신처가, 곤경에 빠진 가난한 이들에게 피신처가 되어 주시고 폭우에는 피난처, 폭염에는 그늘이 되어 주셨습니다. 포악한 자들의 기세는 겨울에 쏟아지는 폭우와 같고 (불가타 성경, 이사야서, 25장4)
nisi forte protectionem meam apprehendat, faciat pacem mecum, pacem faciat mecum.
이렇게 되지 않으려거든 내 보호에 매달리고 나와 평화를 이루어라, 나와 평화를 이루어라.” (불가타 성경, 이사야서, 27장5)
Et contaminabis laminas sculptilium argentorum tuorum et vestimentum conflatilis aurei tui; disperges ea sicut immunditiam menstruatae. " Egredere " dices ei.
그러면 너희는 은을 입힌 너희의 우상들과 금을 입힌 너희의 주물들을 더럽게 여겨 그것을 오물처럼 내던지며 “사라져 버려라!” 하고 말하리라. (불가타 성경, 이사야서, 30장22)
Conversi sunt retrorsum; confundantur confusione, qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili: " Vos dii nostri ".
우상을 믿는 자들 “당신들이 저희의 신입니다.” 하고 부어 만든 상에게 말하는 자들 그들은 뒤로 물러나 크게 부끄러운 일을 당하리라. (불가타 성경, 이사야서, 42장17)
Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: "Idolum meum operatum est haec, et sculptile meum et conflatile mandaverunt ista ".
내가 그것을 예로부터 알려 주었고 일어나기도 전에 너에게 들려주었으니 너는 “내 우상이 그 일들을 이루었고 깎아 만든 내 신상과 부어 만든 내 신상이 그것을 명령하였다.” 하고 말하지 못한다. (불가타 성경, 이사야서, 48장5)
Vestra quidem nitimini protectione tueri quod inter omnes constat etiam ab antiquo reprehensibile plurimum iudicari et tanquam odibile reprobari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 12:2)
Quod signiferi illius in virtute sagittariorum fortiter assilientes, Teutonicos in moenibus atrociter resistentes sagittis crudeliter infigunt ac fatigant, quousque ad defensionem ultra stare non valentes, a muro et moenibus immoderato grandine sagittarum retrusi sunt, infra praesidium protectionem a jaculis nudi et angustiati quaerentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:5)
Judaei vero civitatis illius intelligentes necem confratrum suorum, nec manus tantorum se posse evadere, ad episcopum Rothardum spe salutis confugiunt, thesauros infinitos in custodiam et fidem illius reponentes, [0407D] multumque de protectione ejus, quia civitatis ejusdem erat episcopus confidentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 56:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION